Un infinito numero
27 Gennaio 2019Un’ idea
27 Gennaio 2019Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extumus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni; cui subiecti sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum; ex quibus unum globum possidet illa, quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe l’una radiis solis accensa convertitur. (De re publica – VI, 17)
1) Esponi brevemente il contenuto del testo, identificandone le tematiche anche in confronto con altre opere letterarie (15 righe massimo)
2a) Nel seguente testo Veneris alter, alter Mercurii” è presente una figura retorica. Qual è?
2b) Fai l’analisi morfosintattica delle seguenti espressioni:
quorum unus
ex quibus
quam Saturniam nominant
tanta magnitudine
ut lustret et compleat